Esdrae Liber Primus*

Caput 2: Versus 70

Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae.Levita a Chaldaeis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judaeam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldaea servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus praedecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad moenia propriae virtutis vel civitatis ascendunt.Universusque Israel.BEDA ubi supra.Universum Israel, non decem tribus tantum dicit, quae quondam vocabantur Israel ad distinctionem duarum quae vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judaei, quod regnante Christo suo, cum caeteris suae gentis hominibus sint in Judaeam reversuri, et in toto orbe regnaturi.Allegorice sacerdotes, Levitae, cantores, janitores, et Nathinaei, omnisque Israel in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per poenitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitae vel filii Israel, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi praemia relinquant; unde:Memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum,etc.Apoc. 2.; et alibi:Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuamIbid. 3..
(* Traductions européennes)